In re familiari valde sumus

Ottobre 4, 2007

In re familiari valde sumus, ut scis, perturbati. Preterea sunt quaedam domestica, quae litteris non committo. Quintum Fratrem insigni pietate, virtute, fide praeditum sic amo, ut debeo.
Te expecto et oro ut matures venire eoque animo venias, ut me tuo consilio egere non sinas. Alterius vitae quoddam initium ordimur. Iam quidam, qui nos absentes defenderunt, incipiunt praesentibusocculte irasci, aperte invidere. Vehementer te requirimus. Cum a me litteras librarii manu acceperis, ne paulum quidem me otii habuisse iudicato, cum autem mea, paulum. Sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis. Sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt, neque committendum, ut aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse; praesertim cum, si id fuerit, tamen ex hoc la ore magnam gratiam magnamque dignitatem sim collecturus.
Itaque, ut tibi placet, damus operam, ne cuius animum offendamus, atque ut etiam ab iisipsis, qui nos cum Caesare tam coniuctos dolent, diligimur; ab aequisvero aut etiam a propensis in hanc partme vehementer et colamur et amemur.

Lascia un commento